Gregorian Chant
Adoro te devote
Adoro te devote, latens Deitas/veritas
Quae sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subjicit
Quia te contemplans totum deficit

Visus, tactus, gustus in te fallitur
Sed auditu solo tuto creditur;
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc verbo Veritatis verius

In cruce latebat sola Deitas
At hic latet simul et humanitas:
Ambo tamen credens atque confitens
Peto quod petivit latro poenitens

Plagas, sicut Thomas, non intueor:
Deum tamen meum te confiteor:
Fac me tibi semper magis credere
In te spem habere, te diligere

O memoriale mortis Domini!
Panis vivus vitam praestans homini!
Praesta meae menti de te vivere
Et te illi semper dulce sapere

Pie Pellicane, Jesu Domine
Me immundum munda tuo sanguine
Cujus una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere
Jesu, quem velatum nunc aspicio
Oro, fiat illud quod tam sitio:
Ut te revelata cernens facie
Visu sim beatus tuae gloriae
Amen

Te cum revelata cernam facie
Visu tandem laetus tuae gloriae;
Patri, tibi laudes et Spiritui
Dicam beatorum iunctus coetui