Monte sub aerio, qui tot labentibus annis
Palladia gaudens silva vivacis Oliva
Arboris ex ipsa deducit origine nomen
Ipse ad conspectum cari Genitoris et ora
Quem genuit caelum et terras qui numine
Torquet
Ad caelum tendens ardentia lumina, supplex
Talia fundebat: si quis modus eripe morti
Care Pater: miserere animi non digna ferentis
Vadimus haud dubium in mortem, scio acer-
Ba meorum
Circustare odia, aut odium crudele tiranni:
Quod si nulla movet tantae pietatis imago
Et sedet hoc animo, patet isti ianua letho
Quando aliter nequeo gentem effugisse nefandam
Te precor hanc animam serves: stat quicquid
Acerbi est
Morte pati, quia nota mihi tua magna vo-
Luntas
Nunc quoque mens eadem perstat mihi, pelle
Timorem
Venit summa dies, et vis inimica propinquat
Talibus orabat dictis certissima proles
Caelicolum Regi, premit altum corde dolorem
Tristis ubique pavor, et plurima mortis imago
Terrificant animos, savi monumenta doloris
Sanguineus toto manabat corpore sudor
Sanguine terra madet, caelo miseratus ab al-
To est
Tum genitor (neque enim Patrius consistere
Mentem
Passus amor) magno persensit pectore curas
Ergo his aligerum dictis affatur Olylmpi
Vade, ait, o felix nati succurre labori
Ecce inimicus atrox mens effera nequid inausum
Aut intentatum scelerisve, dolive fuisset
Atque animam nunc huc celerem nunc divi-
Dit illuc
In partes, rapit varias, nova pectore versat
Consilia, et variis assultibus irritus urget
Mille nocendi artes tristi cum corde volutat:
Invidia infelix, regnandi dira Cupido
Haec omnis morbi causa, hinc exercuit iras
Gens inimica mihi, caelumq. exterrrita fugit
Ausi omnes immane nefas; detrudere regnis
Auctorem frugum, tempestatumq. potentem
Numina magna Dei
Heu stirpem invisam, nostras evadere demens
Sperasti te posse manus? dominumque potentem?
Immortalis ego, rerum cui summa potestas:
Fulmine deicti caeli de parte serena
Lethaeum ad fluvium fundo voluuntur in imo
Quos rapidus flammis ambit torrentibus amnis
Ergo exercentur paenis, aeternaque ferri
Supplicia expendant tenebris et carcere ceco
Horrendum stridens flammas, pro talibus ausis
Hortatur scelerum sedet, aeternum sedebit
Nec mea iam mutata loco sententia cedit
Eia age rumpe moras, miseram solabere
Mortem
Namque doli circum haec demum frangentur
Inanes
Mens immota manet, manet alta mente repostum
Iudicium, meritaque expectant praemia palma
Unum pro multis dabitur caput
Rumpe moras omnes, nec plura effatus; At ille
His medium dictis raptim secat aethera pennis
Exuperatque moras, caelo descendit ab alto
Et iam iussa facit, maerentia pectora mulcet
O Pater, o hominum summi reganator Olympi
Dilecti nati funus crudele videbis?
Alte sublatum tolli miserabile corpus
Vulneribus pulsum adspicies? Quis talia fando
Temperet a lachrimis: indigna morte peremtum
Natum ante ora Patris, Patres qui mort re-
Demit
Et genus humanum, laniatum corpore toto
Ora manusque, ambas, populataque tempora cernam
Sacriti capitis? Traiectaque pectora ferro?
Consertum tegmen spinis stat vertice Christi
Id vero horrendum visu, latus haurit apertum
Lancea, purpureus quondam color ora relinquit
Labitur exanguis letho, pulchrosque per artus
It cruor, inque humeros cervix collapsa recumbit:
Haud impune quidem, moriens animam ab-
Stulit hosti
Heu pietas, heu prisca fides, sacroque cruore
Spargitur et tellus lachrimis, sparguntur et ora
Hei mihi qualis erat quantum mutatus ab illo
Quis tam crudeles optavit sumere poenas
Terra tremit fugere fera, et mortalia corda
Per gentes humiles stavit pavor, inde repente
Conditur in tenebras altum caligine caelum
Nam fratris radiis obnoxia surgere Luna
Visa dehinc caelo, defunctaque corpora vita
Multa virum infernis ad lumina surgere vita
Illustres anima, atque imis exire sepulchris
O dolor, atque decus magnum rediture Parenti
Heu pietas, tales voluisti expendere poenas?
Nequaquam ob meritum poenas, iniura nostri
Causa mali tanti, supplex tua numina posco
Extremam hanc oro veniam, miserere dolentem
Idem ego Nate tuu, maculavi crimine nomen
Funeris heu tibi causa, fui qui sanguine nobis
Tempore iam ex illo caelum sperare iubebas
Nos tua progenies et si pietate meremur
Adspice nos, nostro doluisti saepe dolore
Hic pietatis honos, sic nos in sceptra reponis
At tu oro, cui tanta Deo permissa potestas
Hunc duarae mortis casum lenire dolentem
Solando et tristes animo depellere curas
Huc geminas nunc flecte acies Sacer Ales
Ab alto
Huc ades et votis iam nunc assuesce vocari
Tirrhenum ad Tibrim et fontis vada sacra
Luporum
Annua sacra refer circum Castella sub armis
Romanosque tuos sedes, arcemque revise
Ipse inter primos ferrugine clarus et ostro
Totus collucens, variisque et meritos indicet honores
Iulius et multis onerabit limina donis
Et viridi in campo templum de marmore ponet
Hic pieate prior: meruit qui laude Coronam
Iura dabit, legesques viris, volventibus annis
Romulidis, Tatioque seni, Curibusque Severis