Anonymous
Gaude gloriosa
Gaude gloriosa Dei mater
Virgo Maria vere honorificanda
Quae a Domino
In gloria super caelos
Exaltata: adepta es thronum
Gaude, Virgo Maria, cui angelicae turmae
Dulces in caelis resonant laudes:
Iam enim laetaris visione Regis
Cui omnia serviunt
Gaude, concivis in caelis sanctorum
Quae Christum in utero
Illaesa portasti:
Igitur Dei mater
Digne appellaris
Gaude, flos florum speciosissima
Virga iuris, forma morum
Fessi cura
Pes labentis
Mundi lux, et peccatorum refugium
Gaude, Virgo Maria, quam dignam laude
Celebrat ecclesia
Quae Christi doctrinis illustrata te
Matrem glorificat
Gaude, Virgo Maria
Quae corpore et anima
Ad summum provecta es palacium:
Et, ut auxiliatrix et interventrix
Pro nobis miserrimis peccatoribus
Supplicamus
Gaude, Maria
Intercessorum adiutrix
Et damnandorum
Salvatrix celebranda
Gaude, sancta Virgo Maria
Cuius prole omnes salvamur
A perpetuis inferorum suppliciis
Et a potestate diabolica liberati
Gaude, Virgo Maria, Christi benedicta mater
Vena misericordiae et gratiae:
Cui supplicamus
Ut nobis pie clamantibus attendas
Itaque tuo in nomine mereamur
Adesse caelorum regnum. Amen